In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, 6.13.2.1
quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis lin<amenti>
paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari
dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod
si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor 5
calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo
uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus
decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus re-
manserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum ex- 3.1
ciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis
plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eo-
dem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamen-
tis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis 5
plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt;
maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore con-
tinere. Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue 4.1
non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel
* * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum <e>uenire con-
sueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si
qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae 5
quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione con-
prehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae
succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et
ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore
retentum potest. 10
MCP server: latin-mcp.packhum.org