| Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque | 6.14.1.1 |
| in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id | |
| aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelan- | |
| dum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua | |
| simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel | 5 |
| omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel ad- | |
| iciatur; <chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * | |
| prodest.> Est etiam medicamentum hu<c> aptum, quod Andronium ap- | |
| pellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atra- | |
| mento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rur- | 10 |
| sus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo | |
| sit. Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cum- | 2.1 |
| que ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea in- | |
| flammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, | |
| eam<que> aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac medio- | |
| criter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta re- | 5 |
| primit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel | |
| cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est. |