| Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum con- | 6.15.1.1 |
| siderandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; | |
| deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id uitium est, satis | |
| proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte | |
| mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripig- | 5 |
| menti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes | |
| tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis | |
| frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Ne- | 2.1 |
| cessarium autem est lin<a>mentum in rosa tinguere, et super adurentia | |
| medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant. Quidam | |
| etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere | |
| desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem | 5 |
| contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante | |
| <et> post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut | |
| eruum aut oleae uerbenae<ue> decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum | |
| mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus | 3.1 |
| haec ulcera proficit, <item> ex aceto cocto sali, sicut supra demonstra- | |
| tum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id | |
| bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est. | |
| Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medica- | 5 |
| mentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inpruden- | |
| tiam adurentia deuoret. Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, | |
| refi<g>i eos oportet: nam curationes uehementer inpediunt. Si nihil me- | 4.1 |
| dicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo | |
| non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, | |
| aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu | |
| adhibetur, inpleri non potest. Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, | 5 |
| in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. In- | |
| ponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse pot- | |
| est, recipiant. |