| Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque uten- | 6.17.1.1 |
| dum sit, ante temptandum est, ut abstineat<ur>, aluus his ducatur, in- | |
| ponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, | |
| singulorum P. 𐆖 I; cerussae elotae P. 𐆖 VI; plumbi eloti P. 𐆖 VIII; | |
| ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius in- | 5 |
| positum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico | |
| <uti, sic> ut uitentur omnia inflantia. |