| Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, | 6.18.1.1 |
| quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam | |
| usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iacten- | |
| tur: apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecun- | |
| dius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit | 5 |
| simul et pudorem et artis praecepta seruantibus. Neque tamen ea res a | |
| scribendo me deterrere debuit: primum, ut omnia quae salutaria ac- | |
| cepi, conprehendere<m>; dein, quia in uolgus eorum curatio etiam | |
| praecipue cognoscenda est, quae inuitissimus quisque alteri ostendit. |