| Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa | 6.18.2a.1 |
| cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fouendus locus | |
| e<s>t. Vbi <uero> glans contecta est, oriculario quoque clystere <inter> | |
| eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata | |
| cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor uicit, | 5 |
| inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, | |
| sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursum- | |
| que coles ad uentrem deligandus est. Quod in omni curatione eius ne- | 2b.1 |
| cessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et | |
| potione aquae tantum a siti uindicari. Postero die rursum adhibendum | |
| isdem rationibus aquae fomentum est, et cum ui quoque experiendum, | |
| an cutis sequatur; eaque si non parebit, leuiter summa scalpello con- | 5 |
| cidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et | |
| facilius cutis ducetur. Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam | 2c.1 |
| repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue | |
| eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida | |
| et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fouenda sunt; deinde | |
| inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum | 5 |
| rosa buturum. Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et | |
| rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda | |
| est; eoque utendum. At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso | 2d.1 |
| calido debent; tum inponi piperis P. 𐆖 I; murrae P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; croci, | |
| misyos cocti, singulorum P. 𐆖 II; quae ex uino austero cocuntur, donec | |
| mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uuae | |
| madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: | 5 |
| piperis P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; murrae P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; croci P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹; misy cocti P. 𐆖 I; | |
| aeris combusti P. 𐆖 II; quae primum ex uino austero conteruntur, | |
| deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et in- | |
| cocuntur, donec uisci crassitudinem habeant. Aerugo quoque <cum> | 2e.1 |
| cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt | |
| [curant] aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta | |
| naturalia inponitur. Foli<orum> quoque oleae P. <𐆖> * ex nouem cyathis | |
| uini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. 𐆖 IIII; Lyci P. 𐆖 | 5 |
| VIII; mellis sex cyath<i>: ac si plus puris est, id medicamentum ex | |
| melle; si minus, ex uino diluitur. Illud perpetuum est, post curatio- | |
| nem, dum <in>flammatio manet, quale supra positum est, cata- | |
| plasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus | 2f.1 |
| et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae | |
| debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae uel lentisci folia uel | |
| marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle | |
| utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut | 5 |
| id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut | |
| anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. Quidam omnia ulcera, de | 2g.1 |
| quibus adhuc dictum est, Lycio ex uino curant. Si uero ulcus latius | |
| atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut | |
| omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae | |
| aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, sin- | 5 |
| gulorum P. 𐆖 I; mini Sinopici P. 𐆖 II. Quae per se singula primum | |
| teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati cras- | |
| situdinem habeant; tum in aeneo uaso leniter cocuntur, ne super- | |
| fluant. Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur; idque | 2h.1 |
| medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur. | |
| Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam interdum | |
| ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis | |
| malique odoris non †cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota | 5 |
| est; doloresque is locus et punctiones habet. Id genus quamuis inter | 2i.1 |
| purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est em- | |
| plastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque pau- | |
| lum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra | |
| uero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua | 5 |
| fouendum est, uelandumque neque frigori committendum. Interdum | |
| autem per ipsa ulcera coles sub cute exest<ur> sic ut glans excidat; sub | |
| quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpet<u>umque est, quotiens | 2k.1 |
| glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse ser- | |
| uandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit | |
| postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, | |
| quae phumata Graeci uocant, circa glandem oriuntur, quae uel medi- | 5 |
| camentis uel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris | |
| inspergitur, ne quid ibi rursus increscat. |