| Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in | 6.18.3a.1 |
| his quoque uel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si | |
| cutem occupauit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; | |
| deinde orae uulsella prendendae; tum quicquid corruptum est exciden- | |
| dum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. | 5 |
| Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula | |
| sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. Ac si | 3b.1 |
| cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, | |
| maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. | |
| Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum | |
| est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque | 5 |
| aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum. Sed siue | |
| ex medicamentis siue ex ferro crustae occa<l>luerunt, magnum peri- | |
| culum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. | |
| Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso | 3c.1 |
| crustae leniter resoluantur. Ac si uel uolens aliquis uel inprudens, dum | |
| ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluuit sanguis, frigida aqua | |
| adhibenda est. Si haec parum ualet, decurrendum est ad medicamenta, | |
| quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri dili- | 5 |
| genter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo | |
| locus est. |