| Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a | 6.18.4.1 |
| Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed pro- | |
| tinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum. Quae- | |
| dam etiam nigrities <est,> quae non sentitur, sed serpit ac, si susti- | |
| nuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id | 5 |
| in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam <tenue> spe- | |
| cillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si | |
| uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera | |
| eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt. |