Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene 6.18.5.1
sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi
natus primum a<qu>a per oricularium clystere<m> eluendus est; deinde
ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle
aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum 5
eodem melle. Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae
ad or<is> ulcer<a> conponuntur.