| Β Β In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis | 6.18.6a.1 |
| a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo | |
| ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum | |
| cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum | |
| et in mulso <coctum; aut tritici farina ex mulso> cocta cum cupresso; | 5 |
| aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini uel | |
| faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut | |
| simila ex uino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si uetustior | |
| iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso | |
| cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium | 6b.1 |
| est, magisque si etiam liuent. Inponendum uero utrumlibet ex iis, | |
| quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt; aut ea con- | |
| positio, quae habet: nitri cocti P. π I; resinae pineae, cumini, sin- | |
| gulorum P. π II; uuae t<a>miniae sine seminibus P. π IIII; mellis | 5 |
| quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus al<i> desit, | |
| fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso | |
| scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est. |