| Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter | 6.18.7a.1 |
| se multum abhorrentes curationes habet. A<c> primum in eo saepe, et | |
| quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci uocant. Id si | |
| recens est, quiescere homo debet, <et> in aqua calida desidere. Columbina | |
| quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alte- | 5 |
| rum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subi- | |
| cere, sic ut inuicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum | |
| <au>t rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut <oesy>pum recens mi- | |
| scendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum | |
| elotum: aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae <paulum,> | 7b.1 |
| aut spumae argenti uetus oleum, et qu<o>libet ex his id perunguendum. | |
| Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem me- | |
| dicamento tinctum <linamentum> superdandum est et, quicquid ante | |
| adhibuimus, cerato contegendum. <In hoc autem casu> neque acribus | 5 |
| <cibis utendum est> neque asperis neque aluum conprimentibus, ne ari- | |
| dum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum: liquida, | |
| lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet. |