| Β Β Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflamma- | 6.18.8a.1 |
| tione nasci <solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, ci>bos <potiones- | |
| que> pertinet, eadem seruari debe<n>t, quae proxime scripta | |
| sunt: isdem etiam ouis recte tuberculum id fouetur. Sed desidere ante | |
| homo in aqua debet, in qua uerbenae decoctae sunt ex reprimentibus. | 5 |
| Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula | |
| Campana ex uino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; | |
| et cum eodem cerato contritum uel Cotonium malum, uel malicori ex | |
| uino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde <oesy>po | |
| ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. π I; alu- | 8b.1 |
| minis scissilis P. π II; cerussae P. π III; spumae argenti P. π V; | |
| quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur. Vinculum | |
| autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qu<i> ad duo | |
| capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque sub- | 5 |
| iectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in ea<s> adductae | |
| fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sini- | |
| sterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouis- | |
| sime deligantur. Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his | 8c.1 |
| curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: | |
| aeruginis P. π I; murrae P. π IIII; cummis P. π VIII; turis P. | |
| π XII; stibis, papaueris lacrimae, acaciae, singulorum P. π XVI, | |
| quo medicamento quidam etiam ulcera, de <quibus proxime | 5 |
| dixi>, renouant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi pos- | |
| sunt etiam uehementer adurentia. Vbi consumptus est <t>umor, ad | |
| medicamenta lenia transeundum est. |