| Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis | 6.18.9a.1 |
| quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorroidas | |
| Graeci uocant; idque etiam in ore uoluae feminarum incidere con- | |
| sueuit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis | |
| profluuio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non | 5 |
| morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, | |
| inclinata ad praecordia et ad uiscera mat<er>ia, subitis et grauissimis | |
| morbis correpti sunt.—Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex | 9b.1 |
| uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis | |
| contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem | |
| oriri inflammatio maxime ubi maior * * * dura aluus eum locum laesit. | |
| Tum in aqua dulci desidendum est, et fouendum ouis; inponendi ui- | 5 |
| telli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito | |
| inlinendum; si extra, superinlitum panniculo <im>ponendum est. | |
| Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, | |
| h<u>c idonea sunt. Cibis uero in hoc casu isdem quibus in prioribus uten- | |
| dum est. Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta aduren- | 10 |
| tia ea capitula absumere. Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dio- | 9c.1 |
| nysio <in>sp<e>rgenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his | |
| constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. 𐆖 V; saxi calcis | |
| P. 𐆖 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit ci- | |
| catrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus | 5 |
| est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia | |
| est. Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, | |
| interdum ex brachio sanguis mittendus est. |