| At si anus ipse uel os uuluae procidit (nam id quoque inter- | 6.18.10.1 |
| dum fit), considerari debet, purumne id sit, quod prouolutum est, an | |
| umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo | |
| debet; aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta. Si umidum, | |
| uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta. Vbi | 5 |
| utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plan- | |
| tago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super | |
| lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis. |