| LIBER VII. | |
| Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo | 7.pr.1.1 |
| notum et a me propositum est. Ea non quidem medi- | |
| camenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum | |
| praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissi- | |
| mus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque | 5 |
| saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medi- | |
| cinae an corporis an * beneficio contigerit. In is quoque, in quibus | 2.1 |
| medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, ta- | |
| men sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe mani- | |
| festum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis | |
| diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu | 5 |
| curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, | |
| hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, | |
| magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a pri- | |
| oribus exculta est. Deinde posteaquam diducta ab aliis habere pro- | 3.1 |
| fessores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit | |
| auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime con- | |
| prehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo | |
| et Hammonius Alexandrini multique alii celebres uiri singuli quae- | 5 |
| dam reperierunt. <Ac> Romae quoque non mediocres professores, ma- | |
| ximeque nuper T<r>yphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius in- | |
| tellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mu- | |
| tatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. |