Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae 7.pr.4.1
propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non
minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque;
animo intrepidus; misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit,
non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, 5
uel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si
nullus ex uagitibus alterius adfectus oriatur.