| Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, | 7.pr.5.1 |
| quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi | |
| executus sum, chirurgi sibi uindicant. Ego eundem qui- | |
| dem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se di- | |
| uiserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. <Ip>se autem huic | 5 |
| parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in | |
| quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento | |
| credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, | |
| dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo; | |
| praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, | 10 |
| ad ea, quae prop<r>ias sedes habent, transibo. |