| Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum | 7.1.1.1 |
| sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, | |
| detergeaturque eodem auerso profluens sanguis. Quod si paulo tardius | |
| subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque | |
| accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda | 2.1 |
| reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si | |
| leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; | |
| et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, | |
| quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus. | 5 |