| Verum hoc quidem promptum est: in is autem negotium | 7.2.1.1 |
| maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppuratio- | |
| nem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias propo- | |
| sui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam | |
| in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cu- | 5 |
| tem incidere et cucurbit<ul>am adcommodare oportet, quae quicquid | |
| illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio | |
| die recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat. Neque | 2.1 |
| tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed | |
| raro, ut, quicquid abscedit, uelamento suo includatur: id antiqui tuni- | |
| cam nominabant. Meges, quia tunica omnis neruosa est, dixit non | |
| nasci sub eo uitio neruum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam | 5 |
| uetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo | |
| loco pertinet, quia <quic>quid, si tunica est, idem, si callus est, fieri | |
| debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, | |
| tunicam nominari. Tum pure quoque maturiore haec interdum esse | 3.1 |
| consueuit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non po- | |
| test. Sed facile <id> intellegitur, ubi nihil admota illa mutauit. Ergo | |
| siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, <sed>, | |
| ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel | 5 |
| digerenda uel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, | |
| nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et | |
| inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus | |
| est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festi- | |
| nare cu<b>antis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, | 10 |
| ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, | 4.1 |
| qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari | |
| debet neruosusne is locus sit an non sit. Nam si sine neruis est, can- | |
| denti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga | |
| diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit. At si | 5 |
| nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum | |
| debilitent: necessaria uero opera scalpelli est. Sed cetera etiam sub- | |
| cruda aperiri possunt: inter neruos ultima expectanda maturitas est, | |
| quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. Iamque | 5.1 |
| alia rectam plagam desiderant: in pan<o>, quia fere vehementer cutem | |
| extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus | |
| admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae | |
| sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. | 5 |
| Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis | |
| incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis | |
| umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana <e>rodendo sinuet. Est | 6.1 |
| etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post | |
| longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffu- | |
| dit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et | |
| inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa | 5 |
| articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhau- | |
| rit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, | |
| ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: | |
| idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem | |
| excidit. Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est <s>ed | 7.1 |
| spongia ex uino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta | |
| superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde | |
| glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque | |
| similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet. Quando | 5 |
| autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum | |
| est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per | |
| medicamenta rupta est, facienda esse proposui. |