| Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut | 7.3.1.1 |
| sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque | |
| isdem, quae <in> uolneribus <exposita sunt>. Nam bona | |
| signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non | |
| fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, | 5 |
| non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidi- | |
| um, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente | 2.1 |
| curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, | |
| orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere | |
| tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. | |
| Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio | 5 |
| exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter | |
| causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec | |
| ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad | |
| reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si | 3.1 |
| reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuia[ti]li mixto uel | |
| aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, | |
| mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur | |
| umor, ulcusque puru<m> erit, produci carnem conueniet, et foueri | 5 |
| uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam | |
| ex uino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen | 4.1 |
| (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est | |
| solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana | |
| sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia | |
| per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno | 5 |
| malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt. |