| Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ulti- | 7.4.1a.1 |
| mas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, | |
| maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque | |
| operae est, si sub cute transuersa<e> feruntur, quam si rectae intus | |
| tendunt.—Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum | 5 |
| debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul spe- | |
| cillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ra- | |
| muli ostendunt. Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea | 1b.1 |
| totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glu- | |
| tinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo | |
| exploratum est, excidi <is> sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda | |
| est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corrup- | 5 |
| tius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum | |
| est, pus mouent<ia.> |