| Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi inci- | 7.4.2a.1 |
| dit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne | |
| quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saep- | |
| tum id, quod transuer<s>um a superioribus uisceribus intestina discer- | |
| nit, uiolare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest. Qui * * * | 2b.1 |
| nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, ma- | |
| ximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. | |
| In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta | |
| inimica sunt; ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet: op- | 5 |
| time tamen sicca lin<a>menta uel, si purgandum aliquid uidetur, in | |
| melle tincta inponuntur. |