| Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae | 7.4.3a.1 |
| fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto | |
| ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri | |
| potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam | |
| contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo | 5 |
| locum faciat. Cuius experimen<to mo>ti quidam auctores parum mo- | |
| dum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, pro- | |
| lapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; | |
| quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque etiam ubi tenuis | 3b.1 |
| fistula abdomen perrumpit, excidere ea<m> licet suturaque oras | |
| coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius | |
| foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui | |
| non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peri- | 5 |
| ton<a>eon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, | |
| rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum | |
| homini sit. Sed <non> omni modo res ea desperationem habet, ideoque | |
| tenuioribus fistulis adhibenda curatio est. |