| Propriam etiam<num> animaduersionem desiderant ea<e>, quae | 7.4.4a.1 |
| in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi | |
| cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod | |
| in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum | |
| prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, | 5 |
| quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et | |
| duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet | |
| negotia gerere, ambulare, lauari, cibum capere <per>inde atque sa- | |
| nissimo. Tantummodo <i>d linum bis die saluo nodo ducendum est, | 4b.1 |
| sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum | |
| est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, | |
| et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere | |
| id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim | 5 |
| cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod | |
| a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio | |
| curationis longa <sed> sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem | 4c.1 |
| lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam | |
| intus demittere, ut cutis hoc <ipso> extenuetur quo extenditur; sed | |
| haec dolorem mouent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si | |
| et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur | 5 |
| ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut | |
| ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula | |
| fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo duabus | 4d.1 |
| lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum | |
| eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis lin<a>mentis, quae | |
| quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, | |
| quae in abscessibus posita sunt. Si uero ab uno ore | 5 |
| plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, | |
| quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo | |
| ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus | 4e.1 |
| autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis | |
| agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro | |
| increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus in- | |
| plentibus. | 5 |