| Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno | 7.5.1a.1 |
| negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus | |
| eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem | |
| telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam <te>ten- | |
| dit. Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam | 5 |
| contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in | |
| summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, | |
| nihil melius quam qua uenit id euellere. Si uero plus est, per quod | 1b.1 |
| telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas ner- | |
| uosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extra- | |
| here: nam et propius petitur, <et tutius euellitur;> et in maiore mem- | |
| bro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia | 5 |
| utrimque medicamento fouetur. Sed si retro telum recipiendum, am- | 1c.1 |
| plianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor | |
| oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, | |
| corpus laniatur. Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse | |
| debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utra- | 5 |
| que parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria in- | |
| cidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso | |
| est, abducendumque a scalpello. Vbi autem satis incisum est, telum | |
| eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub | |
| eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui. | 10 |