| Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum | 7.5.2a.1 |
| generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam | |
| sagitta conditur, eademque altissime ins<i>dit. Haec autem eueniunt, | |
| et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque | |
| ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere | 5 |
| spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra exi- | |
| matur. Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad simi- | 2b.1 |
| litudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucro<n>i | |
| harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et ex- | |
| trahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro | |
| uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet. Neque alia | 2c.1 |
| ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: | |
| nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut | |
| si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia | |
| et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum | 5 |
| educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis conte- | |
| genda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec | |
| obseruatio est. |