| Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non | 7.5.3a.1 |
| expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. | |
| Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cya- | |
| thiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter | |
| priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina | 5 |
| uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum | |
| conuersos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leuiterque ex- | 3b.1 |
| trema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam per- | |
| forata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad | |
| <imum> mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine | |
| suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius | 5 |
| uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum. |