| Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plum- | 7.5.4a.1 |
| bea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum | |
| intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque | |
| quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero ali- | |
| quid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in | 5 |
| articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo mouendum est, | 4b.1 |
| donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu | |
| uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque | |
| eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, | |
| excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non | 5 |
| euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae | |
| †uel contra telum os excidere sic, ut lin<e>ae, quae diducuntur, ad | |
| telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter | 4c.1 |
| duo uero ossa si per ipsum articulum perr<u>perit, circa uolnus duo | |
| membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes didu- | |
| cenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa | |
| spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum | 5 |
| est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut | |
| arteria a telo laedatur, dum id extrahit<ur,> eadem scilicet ratione, | |
| quae supra posita est. |