At si uenenato quoque telo quis ictus est, i<s>dem omnibus, | 7.5.5.1 |
si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae | |
uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius | |
extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto | |
nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est. | 5 |