| Haec <e>uenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua | 7.6.1.1 |
| CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc | |
| multa uariaque tubercula oriuntur: gang<lia>, meliceridas, atheromata | |
| nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, qui- | |
| bus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice | 5 |
| et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum | |
| omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant | |
| neque diuerso genere curentur. Omnia uero ista et ex paruulo in- | 2.1 |
| cipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. | |
| Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; | |
| quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fere- | |
| que sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri | 5 |
| potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime | |
| tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut con- | |
| creti confersique pili reperiuntur: in is uero, quae cedunt, aut melli | |
| simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut | |
| carni hebeti et cruentae, quibus <ali> alique colores esse consuerunt. | 10 |
| Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: | 3.1 |
| meliceridi liquidior umor, ideoque pressu<s> circumfluit: steatomati | |
| pingue quiddam. Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam | |
| cutem superpositam sic, ut e<a> labet, cum in ceteris sit adstrictior. | |
| Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: | 5 |
| sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid | |
| intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separ<a>tur: in | |
| ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est. Protinus autem <ut> alba | 4.1 |
| et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute <et> | |
| carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen | |
| ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior | |
| pars illius decidenda; at im<a> ibi relinquenda est. Vbi tota exempta | 5 |
| est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamen- | |
| tum glutinans dandum est. Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea | |
| relictum est, pus mouentia adhibenda sunt. |