| Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis | 7.7.1a.1 |
| inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa | |
| diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus pal- | |
| pebris uesicae nasci solent pingues graues<que,> quae uix attollere | |
| oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: | 5 |
| fere uero in pueris nascuntur.—Oportet conpresso digitis duobus | 1b.1 |
| oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, | |
| suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; u<b>i locus ei pate- | |
| factus est, ipsa prorumpit. Tum digitis ea<m> adprehendere oportet | |
| et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet | 5 |
| ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque | |
| diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: ef- | |
| fundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest | |
| colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri | |
| mouendo sunt. | 10 |