| In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum | 7.7.2.1 |
| nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crit<h>e nominatur. Tu- | |
| nica <quidda>m, quod difficulter maturescit, conprehensum <est; id> | |
| uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius | |
| is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe | 5 |
| discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi | |
| debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore | |
| postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat. |