| Alia quoque quaedam in palpebris <huic> non dissimilia <ori>- | 7.7.3.1 |
| untur: sed neque utique figura<e> eiusdem, et mobilia, simul atque | |
| digito uel huc uel illuc inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci uocant.— | |
| Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub carti- | |
| lagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris | 5 |
| partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, | |
| deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glu- | |
| tinetur. |