| Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula | 7.7.4a.1 |
| neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque | |
| peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum | |
| parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamen- | |
| tis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei | 5 |
| crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius | |
| diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, | |
| uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quidam, | 4b.1 |
| si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum | |
| collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, | |
| alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si | |
| supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum | 5 |
| mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque in- | |
| figere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo ad- | |
| prehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde | |
| acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, | |
| si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad | 10 |
| angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, | |
| ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim peri- | 4c.1 |
| culum est, ne uel ex ungue aliquid relinquat<ur,> quod exulceratum | |
| uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula ab- | |
| scidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque | |
| decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descen- | 5 |
| dit: rhy<a>da Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus | |
| est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus | |
| adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo | |
| <l>aedatur. Eodem inde ex melle lin<a>mentum super<d>andum est | 4d.1 |
| supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque die- | |
| bus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae gluti- | |
| nentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque | |
| modo lin<a>mentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, | 5 |
| quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut | |
| certe ante hiemem; de qua re ad p<l>ura loca pertinente semel dixisse | |
| satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere | 4e.1 |
| tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus | |
| [in fistulis]; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissi- | |
| mum [facile] est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore | |
| non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, | 5 |
| melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse | |
| medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis | |
| autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori peri- | |
| culo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec | |
| temporis ratio seruabitur. | 10 |