| Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae | 7.7.5.1 |
| ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, | |
| parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum | |
| deduci patitur: enca<nth>is Graece nominatur. Exci<p>i hamulo et cir- | |
| cumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex | 5 |
| ipso angulo abscidat. Tum exiguum lin<a>mentum respergendum est | |
| uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis pal- | |
| pebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque | |
| diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam | |
| frigida foueatur. | 10 |