| Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest | 7.7.6a.1 |
| oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo | |
| oculi cohaeresca<nt, s>cilicet cum <in> utroque fuit ulcus neclegenter | |
| curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit: | |
| ancyloblepharus †sub utroque uitio Graeci uocant. Palpebrae tantum | 5 |
| inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: | |
| nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia bene res saepius | 6b.1 |
| cedit. Igitur auersum specillum inserendum, <di>ducendaeque <eo> | |
| palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulce- | |
| ratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, | |
| Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum ma- | 5 |
| gna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam absci- | |
| datur; ac si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inunguatur | 6c.1 |
| oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra | |
| uert<a>tur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam | |
| <ne rursus inhaereat; ipsique etiam> praecipiatur, ut saepe eam digitis | |
| duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges | 5 |
| se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper | |
| iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit. |