| Etiamnum in angulo, qui naribus pro<p>ior est, ex aliquo uitio | 7.7.7a.1 |
| quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegi- | |
| lopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam | |
| etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam car- | |
| cinomatis habet, ubi intentae uenae et a<r>quatae sunt, color pallet, cutis | 5 |
| dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, | |
| <quae> coniunctae sunt, euocat.—Ex his eos, qui quasi car<ci>noma | 7b.1 |
| habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; | |
| eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. | |
| A<t> quibus <id> in angulo e<s>t, potest adhiberi curatio, cum eo ne | |
| ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen | 5 |
| est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari | |
| manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo sum- | 7c.1 |
| mum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in | |
| fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris | |
| iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehe- | |
| mentiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama a<bs>cedat. | 5 |
| Quidam adurentia inponunt, <ut> atramentum sutorium uel chalci- | |
| tidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse | |
| adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis. |