| Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum in- | 7.7.8a.1 |
| ritare consuerunt: nam modo palpebrae [superioris] summa cutis re- | |
| laxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, | |
| quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali | |
| pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.— | 5 |
| Curationes hae sunt. Si <pili nati sunt,> qui non debuerunt, tenuis | 8b.1 |
| acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde | |
| candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum | |
| curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda | |
| est, ut ea tertiam partem palpebrae trans<u>at; deinde iterum tertioque | 5 |
| usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae | |
| <e>moriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod in- | |
| flammationem prohibeat, <at>que ubi crustae exciderunt, ad cicatri- | |
| cem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt | 8c.1 |
| acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eam- | |
| que transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi | |
| acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coicien- | |
| dum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; ibi- | 5 |
| que corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo fora- | |
| men glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea | |
| spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere | 8d.1 |
| breues eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum | |
| tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat. | |
| Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo <et> ante per pilos et | |
| tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo | 5 |
| uinctus est pilus, non resoluatur; eoque fit, ut is eo, unde ui abductus | |
| est, redeat. Ea uero curatio, quae [palpebrae laxioris] ab omnibus fre- | 8e.1 |
| quentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo me- | |
| diam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehen- | |
| dere digitis ac sic leuare; tum considerare, quantulo detracto futu- | |
| rum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula | 5 |
| circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; | |
| si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde | 8f.1 |
| incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, | |
| ut inter oram, quae pilos continet, et pro<p>iorem ei lineam aliquid | |
| relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis | |
| scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, | 5 |
| postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in si- | |
| nistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus | |
| propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde | 8g.1 |
| orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque | |
| oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sut<ura>; si nimium, | |
| aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula e<st> ab ulteriore | |
| ora excidenda. Vbi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra | 5 |
| tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis | |
| ipsis incidenda linea est, ut<i> ab inferiore parte deducti pili susum | |
| spectent; idque, si leuis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; in- | |
| ferior palpebra eo non eget. His factis, spongia ex aqua frigida ex- | 8h.1 |
| pressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum inicien- | |
| dum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes re- | |
| primit, superinunguendum. |