| Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute | 7.7.9a.1 |
| euenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa | |
| fit: lagopt<h>almus Graeci appellant. In quo si nimium palpebra<e> | |
| deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— | |
| Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus | 5 |
| eius deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem | 9b.1 |
| debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidi<t>, | |
| neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum | |
| <in> ima oculi ora descendat hiante scilicet super plag<a>; in qua<m> | |
| linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem pro- | 5 |
| hibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inpleuit, | |
| postea recte oculus operitur. |