| Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descen- | 7.7.10.1 |
| dit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum | |
| attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. | |
| Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum | |
| etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione | 5 |
| est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tan- | |
| tum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex se- | |
| nectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, | |
| deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouen- | |
| dum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus. | 10 |