| Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere con- | 7.7.11.1 |
| suerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, | |
| siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura | |
| acino fit: unde id staphyloma Graeci uocant.—Curatio duplex est: | |
| altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; | 5 |
| deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore | |
| astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in | |
| summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spo- | |
| dium aut cadmiam infriare. Vtrolibet autem facto, album oui lana | |
| excipiendum et inponendum; posteaque uapore aquae calidae fouendus | 10 |
| oculus et lenibus medicamentis inunguendus est. |