LIBER VII.
  Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo 7.pr.1.1
notum et a me propositum est. Ea non quidem medi-
camenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum
praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissi-
mus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque 5
saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medi-
cinae an corporis an * beneficio contigerit. In is quoque, in quibus 2.1
medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, ta-
men sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe mani-
festum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis
diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu 5
curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur,
hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima,
magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a pri-
oribus exculta est. Deinde posteaquam diducta ab aliis habere pro- 3.1
fessores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit
auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime con-
prehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo
et Hammonius Alexandrini multique alii celebres uiri singuli quae- 5
dam reperierunt. <Ac> Romae quoque non mediocres professores, ma-
ximeque nuper T<r>yphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius in-
tellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mu-
tatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.