| Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum | 7.7.13a.1 |
| recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetu- | |
| stior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas | |
| haberi potest. <De> qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura | |
| indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel | 5 |
| praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex | |
| quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, | |
| satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, | 13b.1 |
| media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, | |
| ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chor<i>oides a Graecis | |
| nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus | |
| sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae <per> foramen, | 5 |
| quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaere- | |
| scunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde | |
| infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem no- | |
| minauit. Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod | 13c.1 |
| a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque <liquidum | |
| neque> aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae | |
| color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id | |
| autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Su<per> | 5 |
| his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficisci- | |
| tur: crystalloides a Graecis nominatur. |