| Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus | 7.7.14a.1 |
| tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim | |
| indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures spe- | |
| cies sunt; quaedam sanabiles, quae<dam quae> curationem <non> ad- | |
| mittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero ha- | 5 |
| bet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem ful- | |
| goris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, | |
| amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus | |
| est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam | |
| succurritur. Fere uero peior est, quo<m> ex grauiore morbo, maioribus | 14b.1 |
| capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea cura- | |
| tion<i> senilis aetas est, quae sine <e>o uitio tamen aciem <hebetem> | |
| habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque | |
| curationi neque <exiguus neque> concauus satis oportunus est. Atque | 5 |
| ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, | |
| donec iam non fluere sed duritie qu<a>dam concreuisse uideatur. Ante | |
| curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie | |
| ab omnibus abstinere. Post haec in aduorso collocandus est, loco lu- | 14c.1 |
| cido, lumine a<d>uerso, sic ut contra medicus paulo altius; a po- | |
| steriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmo- | |
| bile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin | |
| etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super al- | 5 |
| terum lana inposita [deligata]: curari uero sinister oculus dextra manu, | |
| dexter sinistra debet. Tum acus admouenda est, sic <ac>uta, ut foret, | 14d.1 |
| non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas | |
| tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, | |
| e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen | |
| <timide> d<e>mittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum | 5 |
| uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi | |
| nihil renititur. Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusio- | 14e.1 |
| nem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem | |
| pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut in- | |
| feriori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, | |
| eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae | 5 |
| et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea educenda recta | 14f.1 |
| acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, | |
| quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec | |
| opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; | |
| cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae | 5 |
| laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus | |
| propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario | |
| accedit. |