| De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quate- | 7.7.15a.1 |
| nus medicamentis agendum e<s>t, iam explicui. Nunc ad | |
| ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem | |
| quibusdam numquam siccescere oculos, <sed> semper umore tenui ma- | |
| dere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflam- | 5 |
| mationes et lippitudines excita<t,> totam denique uitam hominis in- | |
| festat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam | |
| sanabile est: quod primum [discrimen est] nosse oportet, ut alteris | 15b.1 |
| succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua cu- | |
| ratio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario | |
| mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in | |
| is, quibus non multa, <sed> acris pituita est, siquidem manu nihil | 5 |
| adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pitui- | |
| tam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medi- | |
| cinae patent. Tum interest uenae pituitam mittant quae inter cal- | 15c.1 |
| uariam et cutem sunt, an quae inter membrana<m> cerebri et calua- | |
| riam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas | |
| membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem ad- | |
| hiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub | 5 |
| osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, | |
| quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, | |
| hac ratione cognoscitur. Raso capite an<te> ea medicamenta, quibus in | 15d.1 |
| lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini | |
| debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub | |
| cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse | |
| descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen | 5 |
| ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideo- | |
| que pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, | |
| sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars | |
| magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui | 15e.1 |
| nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una | |
| super eas transuersa; deinde <duabus> super aures, una inter eas | |
| item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti | |
| sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, co- | 5 |
| gnitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos | |
| cutem inciderent, <di>ductisque per retusos hamos oris insererent lina- | |
| menta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in | |
| medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, | |
| adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media | 15f.1 |
| aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum | |
| ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem | |
| effusum <o>s ibidem ad<us>serunt. Nihilo minus autem et in tem- | |
| poribus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem | 5 |
| candens ferrum admouerunt. Frequens curatio est uenas in tempori- | 15g.1 |
| bus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, | |
| ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, | |
| tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis | |
| pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum | 5 |
| itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, | 15h.1 |
| ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem | |
| modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae | |
| prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac | |
| frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et | 5 |
| sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: | |
| contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas | 15i.1 |
| tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut | |
| squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum cu- | |
| ratio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed | |
| nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in | 5 |
| temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo cu- | 15k.1 |
| randa sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut | |
| crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properan- | |
| dum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc | |
| siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si | 5 |
| quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae | |
| sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem <uenae> | |
| delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad cru- | |
| rum uarices, dicam. |