| Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exi- | 7.8.1.1 |
| gunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte | |
| tractentur. Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea | |
| facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in | |
| ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo | 5 |
| temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum | |
| sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum pro- | |
| tinus recipit. Illud attingi non oportet, ne <sine> effectus spe disten- | 2.1 |
| tio oriatur neruorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile cura- | |
| tur. Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponen- | |
| dum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam | |
| scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum | 5 |
| est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, | |
| circaque id<em> medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam | |
| sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi | 3.1 |
| aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum | |
| celeriter candente acu <sa>tis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut | |
| etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere | |
| id, quod purget, tum quod eo loc<o> repleat et cicatricem inducat. Quod | 4.1 |
| si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera | |
| auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra | |
| deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, qu<o> | |
| glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae | 5 |
| res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam ra- | |
| tionem habeat, simul explicanda est. |