| Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari | 7.9.1.1 |
| possunt; <si qua maiora sunt, aut> non recipiunt curationem, aut | |
| ita per hanc <ipsam> deformantur, ut minus indecora ante fuerint. | |
| Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in | |
| labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura | 5 |
| fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque | |
| enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mu- | |
| tatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non pot- | |
| est. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque | 2.1 |
| in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia | |
| nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio cu- | |
| rationis eiusmodi est: id, quod cu<rt>um est, in quadratum derigere; | |
| ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem | 5 |
| partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus, | |
| in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante | 3.1 |
| fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus | |
| summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod addu- | |
| citur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita <ad>ducendum, | |
| ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum | 5 |
| tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem | |
| reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera | |
| intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio | 4.1 |
| naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam | |
| adtrahere temptabimus: utri<m>que autem petemus, si quid summis | |
| auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut | |
| mediis labris deerit. Quae tamen inter<dum> etiam duobus locis cu<rt>a | 5 |
| esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod | |
| incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut | |
| acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas | |
| oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae | 5.1 |
| orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores | |
| lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in | |
| naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero luna- | |
| tasque plagas li<n>amentum dandum est, ut caro increscens uulnus im- | 5 |
| pleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex | |
| eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo <etiam> tertio quo- | |
| que die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medica- | |
| mentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae | |
| eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet. | 10 |