Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari
|
7.9.1.1
|
possunt; <si qua maiora sunt, aut> non recipiunt curationem, aut
|
|
ita per hanc <ipsam> deformantur, ut minus indecora ante fuerint.
|
|
Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in
|
|
labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura
|
5
|
fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque
|
|
enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mu-
|
|
tatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non pot-
|
|
est. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque
|
2.1
|
in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia
|
|
nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio cu-
|
|
rationis eiusmodi est: id, quod cu<rt>um est, in quadratum derigere;
|
|
ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem
|
5
|
partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus,
|
|
in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante
|
3.1
|
fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus
|
|
summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod addu-
|
|
citur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita <ad>ducendum,
|
|
ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum
|
5
|
tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem
|
|
reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera
|
|
intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio
|
4.1
|
naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam
|
|
adtrahere temptabimus: utri<m>que autem petemus, si quid summis
|
|
auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut
|
|
mediis labris deerit. Quae tamen inter<dum> etiam duobus locis cu<rt>a
|
5
|
esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod
|
|
incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut
|
|
acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas
|
|
oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae
|
5.1
|
orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores
|
|
lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in
|
|
naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero luna-
|
|
tasque plagas li<n>amentum dandum est, ut caro increscens uulnus im-
|
5
|
pleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex
|
|
eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo <etiam> tertio quo-
|
|
que die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medica-
|
|
mentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae
|
|
eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
|
10
|