| Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis | 7.11.1.1 |
| non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos | |
| chirurgos non rep<p>eri. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, | |
| cum aliquid in ipsa curatione torment<i> habeat. Apud quosdam tamen | |
| positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum | 5 |
| in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per | |
| id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde | |
| adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, | |
| Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima | |
| parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramen- | 10 |
| tum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem | |
| ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glu- | |
| tinante. |