| In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis | 7.12.1a.1 |
| dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, | |
| modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet | |
| candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non in- | |
| sidat. Adustae gingiuae melle inlinendae <et mulso eluendae> sunt. | 5 |
| Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta inf<ri>anda sunt ex | |
| is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia | |
| medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingi- | |
| uae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec | 1b.1 |
| bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac | |
| nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in | |
| superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. | |
| Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. | 5 |
| Ac si ex<e>ssus est, ante [id foramen] uel linamento uel bene adcom- | |
| modato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero | 1c.1 |
| forfex <d>ucenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens in- | |
| haeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum | |
| est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: | |
| saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra | 5 |
| conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus | |
| sangu<in>is profluit, sci<re> licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo | 1d.1 |
| specillo conquirenda est <test>a, quae recessit, et uolsella protrahenda | |
| est. <Si> non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa | |
| recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus ma- | |
| xilla, ut is hiare non possit. <Sed> inponendum <calidum> ex farina | 5 |
| et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua | |
| debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque | |
| etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula | |
| fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus | 1e.1 |
| inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera | |
| murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; | |
| atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione ca- | |
| pitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid la- | 5 |
| bant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; conti- | |
| nendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, | |
| <aut> in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris | 1f.1 |
| ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit | |
| circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris | |
| cotidie digito adur<g>endus, donec ad iustam magnitudinem perue- | |
| niat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea | 5 |
| quoque ad id facta forfice, quam riza<gran> Graeci uocant, exi- | |
| menda est. |